라틴어 문장 검색

Resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:2)
en pudet et fateor, iam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 721)
Paupertas et austeritas sancti Francisci non fuerunt ascetismus prorsus extrarius, sed radicitus insitus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:11)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
"adeone nulla austeritas, censura nulla est fascibus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.105)
non austeritas eius tristis, non dissoluta sit comitas, ne inde odium hinc contemptus oriatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:3)
Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:3)
In illis enim quamvis aegrum eum adhuc et secum reluctantem avocabit ipsa rerum, quas tractabit, austeritas ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 45:1)
Non ex firmo mansuroque oritur, sed ventosa et inanis est tantumque abest a magnitudine animi, quantum a fortitudine audacia, a fiducia insolentia, ab austeritate tristitia, a severi- tate crudelitas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:4)
ergo, ut dicere institueramus, huic iam, ut est illud Maronianum, cineri ingrato id est gratiam non relaturo neniam condidimus tristem luctuosamque propemodum laboriose, quia faceret dictandi desuetudo difficultatem, nisi quod animum natura desidiosissimurn dolor fletu gravidus accendit, eius hoc carmen est:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:2)
rigidos ob austeritatem non habent caros:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:3)
quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION